monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 55, 1
Domino vere sancto et suscipiendo fratri AMANDO Presbytero HIERONYMUS. Brevis Epistula longas explanare non valet quaestiones, et in arctum multa concludens, stringere verbis, quod sensibus dilatatum est. Interrogas, quid significet illud in Evangelio iuxta Matthaeum: 'Nolite solliciti esse de crastino; sufficit enim diei malitia sua' . Crastinum, in Scripturis sanctis, futurum tempus significat: sicut et Iacob in Genesi loquitur: 'Exaudiet me cras iustitia mea' . Et ubi altare exstruitur a duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidia tribu Manasse, a cuncto Israele ad eas legatio mittitur, cum Phinees Pontifici respondissent, idcirco se altare fecisse, ne cras filiis suis colendi Deum possessio denegaretur . Et multa istiusmodi in veteri reperies Instrumento. Qui ergo de futuris nos cogitare prohibuit, concessit de praesentibus, propter humanae vitae fragilitatem. Quod autem adiicit, 'sufficit diei malitia sua' , hoc modo intellige: Sufficit nobis de praesentibus huius saeculi cogitare angustiis. Quid necesse est sensum ad incerta et futura extendere, quae aut consequi non possumus, aut forsitan cito inventa perdamus? Κακία enim quam Latinus vertit in malitiam, apud Graecos duo significat, et malitiam, et afflictionem, quam κακώσιν Graeci dicunt, et hic magis pro malitia, transferri debuit afflictio. Quod si contentiose quis ducitur, nolens κακίαν afflictionem sonare et angustias, sed malitiam, illo sensu explanandum est, quo mundus in maligno, hoc est in malo positus sit; et in Dominica Oratione dicimus: Liberas nos a malo : ut sufficiat nobis contra malitiam huius saeculi praesens habere certamen.